HOSTIA Humana

HOSTIA Humana
HOSTIA Humana
ex lege perpetua et expresla, minime permissa: ex praecepto vero Numinis singulari atque extraordinario,
sive quale de immolando filio accepit Abraham, sive eiusmodi alio, caedem humanam licitam fuisse, urpote ab eo, cui tota rerum Natura simpliciter ac omni modo subest, imperatam neutiquam dubitandum. At quis probet Afrorum olim, maxime Carthaginensium; Phoenicum insuper, et Arcadum; Iudaeorum quoque idolo latratum, qui pueros vivos igne concremabant Molocho: etiam variis in locis Europaeorum, Romanorum in Pantheo, Druidarum Gallotumque vett. insuper Germanorum, vide Berneggerum ad Iustin. l. 18. c. 7. Barbarum morem, qui non vero Deo, neque ex illius iussu, sed Idolis suis, caede humanâ voluêrunt litatum; qua de re Vide et ubi de Diana Taurica infra Impietas. Mithra, alibique. Addam hîc saltem, non quosvis tamen illos immolare consuevisle, sed filios solum, servos, advenas, ut Tauro scythae, aliosque qui in potestate eorum erant: Nisi quod apud Triballos etiam Patrem immolare honestum erat, teste Aristor. in Topicis l. 2. c. ult. Vide Wier. de Praestigiis Daemonum l. 1. c. 7. Ioh. Selden. de Iure Nat. ac Gent. iuxta Discipl. vett. Hebr. l. 4. c. 6. Iac. Ouzelium ad Minuc. Felic. p. 190. etc. ut et supra aliquid, ubi de Expiationis festo. Addo saltem quo ritu Poenis, olim liberos immolârint, referre Plurarch. de Superstit. c. 1. et Diod. Sic l. 20. c. 14. rationem occurrere apud Varronem Rer. Div. l. 16. laudatum Augustino de Civ. Dei l. 7. c. 19. neminem vero hanc ἀνθρωποθυςίαν facundius exsecrati Lactant. l. 1. c. 21. quam Carthagine, ubi nprimis vigebat, sustilit Darius Persarum Rex Iustin. l. 19. c. 1. Iphicrates, Porphyrio de Abstin. l. 2. Gelo, Scholiasti Pindari in Pytheis Ode 2. ubi Voss. docet ad Iustin. d. l. Curtius tamen, usque ad excidium urbis suae Sacrilegium hoc, uti vocat, fecisse eos scribit l. 4. c. 3. Tertullian, quoque principatu Tiberii fuisse prohibitos id facere, crucifixis etiam Sacerdotibus; nihilominus tamen in eo sacrificio, sed occulte, etiam suâ aetate perseverasse, memorat Apolog. c. Gaeterum in orbe Romano desitae ἀνθρωποθυςία, lege latâ ab Hadr. Imp. uti ex Pallante refert Porphyr. ubi supra. Nempe variis temporibus interruptus mos subinde in usum denuo revocatus est, Berneggerus ad Iustin. eod. l. Hodieque apud varias Novi Orbis incolas frequens. Vide quoque infra Paedothysia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • HOSTIA, ab HOSTIBUS — Ovid. Fast. l. 1. v. 340. Hostibus a domitis Hostia nomen habet. Immolabatur enim animal aut pro victoria impetrata, aut impetranda contra hostes; Festo ab hostire, i. e. ferire: Aliis a Gr. voce θυςία, literis transpositis, et θ. in τ. verso.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HUMANA — I. HUMANA Caro comesta. vide supra Caro humana: Addo hîc saltem, quod humanis corporibus milites vesci Hannibalem docuisse, legimus apud Liv. l. 23. c. 5. De Humana hostia, vide supra Hostia. Apud Vett. qui Humanarum Virtutum modum videbantur… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VICTIMA — Isidoro sacrificium proprie erat, quod post victoriam, superatis hostibus; Diis offerebatur: hinc ut videtur, dicta: an quod vi ictus caderet percussa? an quod vincta ad aram staret? Nonnumquam cum Hostia confunditur. Namque Ovidiô teste, l. 1.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PAEDOTHYSIA — Latine Filii oblatio, Abrahamo divinitus imperata, mirum fidei experimentum fuit, de quo in Sacris: non tamen novum et inauditum sacrificium. Philo Iud. l. de Abrab. ex aliorum sententia, Τὸν δὲ, ait, τί προσῆκεν ἐπαινεῖν, ἁς ἐγχειρητὴν… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Alegato antisemita — Una alegación antisemita es una historia deliberadamente falsa que incita el antisemitismo. A pesar de haber sido desmentidas extensamente,[1] las alegaciones antisemitas frecuentemente son parte de más grandes teorías de la conspiración judía.… …   Wikipedia Español

  • forma — (Del lat. forma, figura, imagen.) ► sustantivo femenino 1 Aspecto externo de los cuerpos: ■ la mesa tiene forma ovalada. SINÓNIMO apariencia figura 2 Modo de obrar y hacer las cosas: ■ tiene una forma de andar muy graciosa. SINÓNIMO estilo manera …   Enciclopedia Universal

  • Pan — Para otros usos de este término, véase Pan (desambiguación). Pan blanco (pan de harina de trigo) con su corte exterior car …   Wikipedia Español

  • Eucaristía — Fracción del pan. La Eucaristía (del griego Εuχαριστία eucharistía, acción de gracias ), llamada también, en comunión, Cena del Señor[1] o Santa Cena, es uno de los principales ritos cristianos. Según la tradición del …   Wikipedia Español

  • Historia del cristianismo en España — Cristo crucificado, de Velázquez. El cristianismo en España tiene una larga historia: casi dos mil años, según la leyenda que remonta sus orígene …   Wikipedia Español

  • Roja como la sangre — Saltar a navegación, búsqueda Roja como la sangre (Red as Blood), también traducido como Rojo como la sangre es un cuento de la escritora Tanith Lee, publicado por primera vez en 1979 y en 1983 como parte de su libro Red as Blood, or Tales from… …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”